Znaleziono 1084 Wyniki dla: Quoniam
per ascensum enim Luaith plorans ascendet in fletu quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt (Liber Ieremiae 48, 5)
et veniet prædo ad omnem urbem et urbs nulla salvabitur et peribit vallis et dissipabuntur campestria quoniam dixit Dominus (Liber Ieremiae 48, 8)
descende de gloria et sede in siti habitatio filiæ Dibon quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuas (Liber Ieremiae 48, 18)
confusus est Moab quoniam victus est ululate et clamate adnuntiate in Arnon quoniam vastata est Moab (Liber Ieremiae 48, 20)
inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et adlidet manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse (Liber Ieremiae 48, 26)
et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus est (Liber Ieremiae 48, 42)
ulula Esebon quoniam vastata est Ahi clamate filiæ Rabbath accingite vos ciliciis plangite et circuite per sepes quia Melchom in transmigratione ducetur sacerdotes ejus et principes ejus simul (Liber Ieremiae 49, 3)
fugite terga vertite descendite in voragine habitatores Dedan quoniam perditionem Esau adduxi super eum tempus visitationis ejus (Liber Ieremiae 49, 8)
quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone quæ ponet terram ejus in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus et moti sunt et abierunt (Liber Ieremiae 50, 3)
quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis et præparabuntur adversum eam et inde capietur sagitta ejus quasi viri fortis interfectoris non revertetur vacua (Liber Ieremiae 50, 9)
quoniam exultatis et magna loquimini diripientes hereditatem meam quoniam effusi estis sicut vitulus super herbam et mugistis ut tauri (Liber Ieremiae 50, 11)
clamate adversus eam ubique dedit manum ceciderunt fundamenta ejus destructi sunt muri ejus quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea sicut fecit facite ei (Liber Ieremiae 50, 15)