Znaleziono 1084 Wyniki dla: Quoniam
quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis responsum (Liber Ecclesiasticus 8, 12)
non judices contra judicem quoniam secundum quod dignum est judicat (Liber Ecclesiasticus 8, 17)
cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te (Liber Ecclesiasticus 8, 19)
non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius (Liber Ecclesiasticus 9, 17)
communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis (Liber Ecclesiasticus 9, 20)
nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua projecit intima sua (Liber Ecclesiasticus 10, 10)
quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem (Liber Ecclesiasticus 10, 15)
in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius (Liber Ecclesiasticus 11, 4)
quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas (Liber Ecclesiasticus 11, 28)
ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir (Liber Ecclesiasticus 11, 30)
non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non danti quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est pænitentibus (Liber Ecclesiasticus 12, 3)
nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam (Liber Ecclesiasticus 12, 7)