Znaleziono 750 Wyniki dla: Quid
me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et dæmonium ab ea conpescuit gaudium parentibus ejus fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen cæli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad hæc dignum poterimus dare (Liber Thobis 12, 3)
et dixit eis dicite mihi quid sit populus iste qui montana obsidet aut quæ et quales et quantæ sint civitates eorum quæ etiam sit virtus eorum aut quæ sit multitudo eorum vel quis rex militiæ illorum (Liber Iudith 5, 3)
porro filii Israël descendentes de Bethulia venerunt ad eum quem solventes duxerunt ad Bethuliam atque in medio populi illum statuentes percontati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent (Liber Iudith 6, 10)
tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus et jussit illic manere eam et constituit quid daretur illi de convivio suo (Liber Iudith 12, 1)
cui Holofernis ait si defecerint tibi ista quæ tecum detulisti quid faciemus tibi (Liber Iudith 12, 3)
qui deambulabat cotidie ante vestibulum domus in qua electæ virgines servabantur curam agens salutis Hester et scire volens quid ei accideret (Liber Esther 2, 11)
dixitque ad eam rex quid vis Hester regina quæ est petitio tua etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi (Liber Esther 5, 3)
dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter quid petis ut detur tibi et pro qua re postulas etiam si dimidiam partem regni mei petieris inpetrabis (Liber Esther 5, 6)
quod cum rex audisset ait quid pro hac fide honoris ac præmii Mardocheus consecutus est dixeruntque ei servi illius ac ministri nihil omnino mercedis accepit (Liber Esther 6, 3)
cumque esset ingressus ait illi quid debet fieri viro quem rex honorare desiderat cogitans Aman in corde suo et reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare (Liber Esther 6, 6)
dixitque ei rex etiam in secundo die postquam vino incaluerat quæ est petitio tua Hester ut detur tibi et quid vis fieri etiam si dimidiam regni mei partem petieris inpetrabis (Liber Esther 7, 2)
qui dixit reginæ in urbe Susis interfecere Judæi quingentos viros et alios decem filios Aman quantam putas eos exercere cædem in universis provinciis quid ultra postulas et quid vis ut fieri jubeam (Liber Esther 9, 12)
