Mosaico decorativo

Znaleziono 2423 Wyniki dla: Quia

  • quia non sum locutus cum patribus vestris et non præcepi eis in die qua eduxi eos de terra Ægypti de verbo holocaustomatum et victimarum (Liber Ieremiae 7, 22)

  • tonde capillum tuum et proice et sume in directum planctum quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui (Liber Ieremiae 7, 29)

  • quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis dicit Dominus posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam (Liber Ieremiae 7, 30)

  • propterea dabo mulieres eorum exteris agros eorum heredibus quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium (Liber Ieremiae 8, 10)

  • confusi sunt quia abominationem fecerunt quinimmo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt idcirco cadent inter corruentes in tempore visitationis suæ corruent dicit Dominus (Liber Ieremiae 8, 12)

  • quare sedemus convenite et ingrediamur civitatem munitam et sileamus ibi quia Dominus noster silere nos fecit et potum dedit nobis aquam fellis peccavimus enim Domino (Liber Ieremiae 8, 14)

  • quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos quibus non est incantatio et mordebunt vos ait Dominus (Liber Ieremiae 8, 17)

  • quis dabit me in solitudine diversorium viatorum et derelinquam populum meum et recedam ab eis quia omnes adulteri sunt cœtus prævaricatorum (Liber Ieremiae 9, 2)

  • et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt dicit Dominus (Liber Ieremiae 9, 3)

  • unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam quia omnis frater subplantans subplantabit et omnis amicus fraudulenter incedet (Liber Ieremiae 9, 4)

  • et dixit Dominus quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea (Liber Ieremiae 9, 13)

  • quia vox lamentationis audita est de Sion quomodo vastati sumus et confusi vehementer quia dereliquimus terram quoniam dejecta sunt tabernacula nostra (Liber Ieremiae 9, 19)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina