Znaleziono 2423 Wyniki dla: Quia
et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sancta sicut prius et iratæ sunt valde (Liber I Maccabaeorum 5, 1)
et debellabat Judas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna (Liber I Maccabaeorum 5, 3)
nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de nobis (Liber I Maccabaeorum 5, 12)
et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hæ omnes civitates munitæ et magnæ (Liber I Maccabaeorum 5, 26)
et vidit Judas quia cœpit bellum et clamor belli ascendit in cælum sicut tuba et clamor magnus de civitate (Liber I Maccabaeorum 5, 31)
et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie ejus et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum (Liber I Maccabaeorum 5, 34)
et misit Judas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis (Liber I Maccabaeorum 5, 38)
et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Judas et exercitus ejus ad torrentem aquæ si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos (Liber I Maccabaeorum 5, 40)
quia non audierunt Judam et fratres ejus existimantes se fortiter facturos (Liber I Maccabaeorum 5, 61)
et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quæ erant in terra Juda (Liber I Maccabaeorum 6, 5)
et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Judæorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt (Liber I Maccabaeorum 6, 6)
et quia diruerunt abominationem quam ædificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam (Liber I Maccabaeorum 6, 7)