Znaleziono 12207 Wyniki dla: Qui
sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillæ et mercennario tuo et advenæ qui peregrinantur apud te (Liber Leviticus 25, 6)
sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ ipse est enim jobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam (Liber Leviticus 25, 10)
quia jobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiæ non colligetis (Liber Leviticus 25, 11)
quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed juxta numerum annorum jobelei emes ab eo (Liber Leviticus 25, 14)
nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 25, 17)
et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes (Liber Leviticus 25, 19)
quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras (Liber Leviticus 25, 20)
terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenæ et coloni mei estis (Liber Leviticus 25, 23)
qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus (Liber Leviticus 25, 29)
si redemptæ non fuerint in jobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israël (Liber Leviticus 25, 33)
suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est (Liber Leviticus 25, 34)
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus (Liber Leviticus 25, 38)