Znaleziono 12207 Wyniki dla: Qui
quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertemus iniquitatem patrum nostrorum qui peccaverunt ante te (Liber Baruch 3, 7)
et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster (Liber Baruch 3, 8)
quid est Israël quid est quod in terra es inimicorum (Liber Baruch 3, 10)
inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum descendentibus in infernum (Liber Baruch 3, 11)
dereliquisti fontem sapientiæ (Liber Baruch 3, 12)
quis invenit locum ejus et quis intravit in thesauros ejus (Liber Baruch 3, 15)
ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quæ sunt super terram (Liber Baruch 3, 16)
qui in avibus cæli inludunt (Liber Baruch 3, 17)
qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant homines et non est finis adquisitionis eorum qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum (Liber Baruch 3, 18)
filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quæ de terra est negotiatores Merræ et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiæ viam autem sapientiæ nescierunt neque commemorati sunt semitas ejus (Liber Baruch 3, 23)
ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum (Liber Baruch 3, 26)
quis ascendit in cælum et accepit eam et deduxit eam de nubibus (Liber Baruch 3, 29)