Znaleziono 12207 Wyniki dla: Qui
pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulæ Cappadociæ (Liber Ieremiae 47, 4)
venit calvitium super Gazam conticuit Ascalon et reliquiæ vallis earum usquequo concideris (Liber Ieremiae 47, 5)
o mucro Domini usquequo non quiescis ingredere in vaginam tuam refrigerare et sile (Liber Ieremiae 47, 6)
quomodo quiescet cum Dominus præceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas ejus regiones ibique condixerit illi (Liber Ieremiae 47, 7)
date florem Moab quia floriens egredietur et civitates ejus desertæ erunt et inhabitabiles (Liber Ieremiae 48, 9)
maledictus qui facit opus Domini fraudulenter et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine (Liber Ieremiae 48, 10)
fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit idcirco permansit gustus ejus in eo et odor ejus non est inmutatus (Liber Ieremiae 48, 11)
consolamini eum omnes qui estis in circuitu ejus et universi qui scitis nomen ejus dicite quomodo confracta est virga fortis baculus gloriosus (Liber Ieremiae 48, 17)
in via sta et prospice habitatio Arœr interroga fugientem et eum qui evasit dic quid accidit (Liber Ieremiae 48, 19)
relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis (Liber Ieremiae 48, 28)
propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit idcirco perierunt (Liber Ieremiae 48, 36)
super omnia tecta Moab et in plateis ejus omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus (Liber Ieremiae 48, 38)