Mosaico decorativo

Znaleziono 12207 Wyniki dla: Qui

  • super Ægyptum et super Judam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam habitantes in deserto quia omnes gentes habent præputium omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde (Liber Ieremiae 9, 26)

  • quia leges populorum vanæ sunt quia lignum de saltu præcidit opus manuum artificis in ascia (Liber Ieremiae 10, 3)

  • in similitudinem palmæ fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene (Liber Ieremiae 10, 5)

  • quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui (Liber Ieremiae 10, 7)

  • sic ergo dicetis eis dii qui cælos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quæ sub cælis sunt (Liber Ieremiae 10, 11)

  • qui facit terram in fortitudine sua præparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit cælos (Liber Ieremiae 10, 12)

  • non est his similis pars Jacob qui enim formavit omnia ipse est et Israël virga hereditatis ejus Dominus exercituum nomen illi (Liber Ieremiae 10, 16)

  • quia hæc dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terræ in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur (Liber Ieremiae 10, 18)

  • tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas (Liber Ieremiae 10, 20)

  • quia stulte egerunt pastores et Dominum non quæsierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est (Liber Ieremiae 10, 21)

  • vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut ponat civitates Juda solitudinem et habitaculum draconum (Liber Ieremiae 10, 22)

  • scio Domine quia non est hominis via ejus nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos (Liber Ieremiae 10, 23)


"O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade". São Padre Pio de Pietrelcina