Mosaico decorativo

Znaleziono 12207 Wyniki dla: Qui

  • qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi qui sanguinem suillum offerat qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo hæc omnia elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum delectata est (Liber Isaiae 66, 3)

  • unde et ego eligam inlusiones eorum et quæ timebant adducam eis quia vocavi et non erat qui responderet locutus sum et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et quæ nolui elegerunt (Liber Isaiae 66, 4)

  • audite verbum Domini qui tremetis ad verbum ejus dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur Dominus et videbimus in lætitia vestra ipsi autem confundentur (Liber Isaiae 66, 5)

  • quis audivit umquam tale et quis vidit huic simile numquid parturiet terra in die una aut parietur gens simul quia parturivit et peperit Sion filios suos (Liber Isaiae 66, 8)

  • numquid ego qui alios parere facio ipse non pariam dicit Dominus si ego qui generationem ceteris tribuo sterilis ero ait Dominus Deus tuus (Liber Isaiae 66, 9)

  • lætamini cum Hierusalem et exultate in ea omnes qui diligitis eam gaudete cum ea gaudio universi qui lugetis super eam (Liber Isaiae 66, 10)

  • quia hæc dicit Dominus ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis et quasi torrentem inundantem gloriam gentium quam sugetis ad ubera portabimini et super genua blandientur vobis (Liber Isaiae 66, 12)

  • quia ecce Dominus in igne veniet et quasi turbo quadrigæ ejus reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis (Liber Isaiae 66, 15)

  • quia in igne Dominus dijudicatur et in gladio suo ad omnem carnem et multiplicabuntur interfecti a Domino (Liber Isaiae 66, 16)

  • qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post unam intrinsecus qui comedebant carnem suillam et abominationem et murem simul consumentur dicit Dominus (Liber Isaiae 66, 17)

  • et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Græciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus (Liber Isaiae 66, 19)

  • et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini (Liber Isaiae 66, 20)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina