Znaleziono 12207 Wyniki dla: Qui
numquid non audisti quæ olim fecerim ei ex diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi et factum est in eradicationem collium conpugnantium et civitatum munitarum (Liber Isaiae 37, 26)
quia de Hierusalem exibunt reliquiæ et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud (Liber Isaiae 37, 32)
egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum (Liber Isaiae 37, 36)
in diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isajas filius Amos propheta et dixit ei hæc dicit Dominus dispone domui tuæ quia morieris tu et non vives (Liber Isaiae 38, 1)
vade et dic Ezechiæ hæc dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos (Liber Isaiae 38, 5)
hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est (Liber Isaiae 38, 7)
dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit (Liber Isaiae 38, 11)
quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animæ meæ (Liber Isaiae 38, 15)
quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam (Liber Isaiae 38, 18)
et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini (Liber Isaiae 38, 22)
introjit autem Isajas propheta ad regem Ezechiam et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te et dixit Ezechias de terra longinqua venerunt ad me de Babylone (Liber Isaiae 39, 3)
et dixit quid viderunt in domo tua et dixit Ezechias omnia quæ in domo mea sunt viderunt non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis (Liber Isaiae 39, 4)