Znaleziono 12207 Wyniki dla: Qui
et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio (Liber Exodus 32, 29)
facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro (Liber Exodus 32, 30)
cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de libro meo (Liber Exodus 32, 33)
et intres in terram fluentem lacte et melle non enim ascendam tecum quia populus duræ cervicis est ne forte disperdam te in via (Liber Exodus 33, 3)
dixitque Dominus ad Mosen loquere filiis Israël populus duræ cervicis es semel ascendam in medio tui et delebo te jam nunc depone ornatum tuum ut sciam quid faciam tibi (Liber Exodus 33, 5)
Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen ejus tabernaculum fœderis et omnis populus qui habebat aliquam quæstionem egrediebatur ad tabernaculum fœderis extra castra (Liber Exodus 33, 7)
cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium (Liber Exodus 33, 8)
loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister ejus Josue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo (Liber Exodus 33, 11)
dixitque Dominus facies mea præcedet te et requiem dabo tibi (Liber Exodus 33, 14)
in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram (Liber Exodus 33, 16)
qui ait ostende mihi gloriam tuam (Liber Exodus 33, 18)
et iterum ecce inquit est locus apud me stabis super petram (Liber Exodus 33, 21)