Znaleziono 12207 Wyniki dla: Qui
et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super Ephraim et commotum est cor ejus et cor populi ejus sicut moventur ligna silvarum a facie venti (Liber Isaiae 7, 2)
et dixit Dominus ad Isajam egredere in occursum Ahaz tu et qui derelictus est Jasub filius tuus ad extremum aquæductus piscinæ superioris in via agri Fullonis (Liber Isaiae 7, 3)
sed caput Syriæ Damascus et caput Damasci Rasin et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus (Liber Isaiae 7, 8)
et adiecit Dominus loqui ad Ahaz dicens (Liber Isaiae 7, 10)
et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo (Liber Isaiae 7, 13)
quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duum regum suorum (Liber Isaiae 7, 16)
adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda cum rege Assyriorum (Liber Isaiae 7, 17)
et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium et cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibus (Liber Isaiae 7, 19)
in die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans Flumen sunt in rege Assyriorum caput et pilos pedum et barbam universam (Liber Isaiae 7, 20)
et præ ubertate lactis comedet butyrum butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terræ (Liber Isaiae 7, 22)
et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris (Liber Isaiae 7, 25)
quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariæ coram rege Assyriorum (Liber Isaiae 8, 4)