Znaleziono 12207 Wyniki dla: Qui
qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu (Liber II Maccabaeorum 10, 5)
propter quod tyrsos et ramos virides et palmas præferebant ei qui prosperavit mundari locum suum (Liber II Maccabaeorum 10, 7)
et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vitæ excessus ita se habuit (Liber II Maccabaeorum 10, 9)
nam Ptolomeus qui dicebatur Macer justi tenax erga Judæos esse instituit et præcipue propter iniquitatem quæ facta erat in eos et pacifice agere cum eis (Liber II Maccabaeorum 10, 12)
Judæi vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant (Liber II Maccabaeorum 10, 15)
hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum (Liber II Maccabaeorum 10, 16)
quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas omnem adparatum ad repugnandum habentes (Liber II Maccabaeorum 10, 18)
Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Joseppho item Macchabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis ipse ad eas quæ amplius perurguebant pugnas conversus est (Liber II Maccabaeorum 10, 19)
hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus didragmis acceptis dimiserunt quosdam effugere (Liber II Maccabaeorum 10, 20)
Timotheus qui prius a Judæis fuerat superatus convocato exercitu peregrinæ multitudinis et congregato exercitu asiano advenit quasi armis Judæam capturus (Liber II Maccabaeorum 10, 24)
Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis præcincti (Liber II Maccabaeorum 10, 25)
primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant (Liber II Maccabaeorum 10, 28)