Mosaico decorativo

Znaleziono 12207 Wyniki dla: Qui

  • statimque Heliodorus iter adgressus specie quidem quasi per Cœlesyriam et Fœnicen civitates esset peragraturus re autem vera regis propositum perfecturus (Liber II Maccabaeorum 3, 8)

  • decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate inpossibile omnino esse (Liber II Maccabaeorum 3, 12)

  • sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis jactaverunt se et invocabant de cælo eum qui de depositis legem posuit ut his qui deposuerant ea salva custodiret (Liber II Maccabaeorum 3, 15)

  • jam vero qui videret summi sacerdotis vultum mente vulnerabatur facies enim et color inmutatus declarabat internum animi dolorem (Liber II Maccabaeorum 3, 16)

  • et hii quidem invocabant omnipotentem Deum ut credita sibi his qui crediderant cum omni integritate conservarentur (Liber II Maccabaeorum 3, 22)

  • sed spiritus Omnipotentis magnam fecit suæ ostensionis evidentiam ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei ruentes Dei virtute in dissolutionem et formidinem converterentur (Liber II Maccabaeorum 3, 24)

  • apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea (Liber II Maccabaeorum 3, 25)

  • alii etiam apparuerunt duo juvenes virtute decori optimi gloria speciosique amictu qui circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multis plagis verberantes (Liber II Maccabaeorum 3, 26)

  • et is qui cum multis cursoribus et satellitibus prædictum ingressus est ærarium portabatur nullo sibi auxilium ferente manifesta cognita Dei virtute (Liber II Maccabaeorum 3, 28)

  • et ille quidem per divinam virtutem jacebat mutus (Liber II Maccabaeorum 3, 29)

  • hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum apparente omnipotente Domino gaudio et lætitia impletum est (Liber II Maccabaeorum 3, 30)

  • tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Onian ut invocaret Altissimum et vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus (Liber II Maccabaeorum 3, 31)


"Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso." São Padre Pio de Pietrelcina