Znaleziono 12207 Wyniki dla: Qui
multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi (Liber Psalmorum 118, 157)
vidi prævaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt (Liber Psalmorum 118, 158)
lætabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa (Liber Psalmorum 118, 162)
iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi (Liber Psalmorum 118, 163)
servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viæ meæ in conspectu tuo (Liber Psalmorum 118, 168)
thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine juxta eloquium tuum da mihi intellectum (Liber Psalmorum 118, 169)
intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me (Liber Psalmorum 118, 170)
pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua æquitas (Liber Psalmorum 118, 172)
erravi sicut ovis quæ periit quære servum tuum quia mandata tua non sum oblitus (Liber Psalmorum 118, 176)
Domine libera animam meam a labiis iniquis a lingua dolosa (Liber Psalmorum 119, 2)
quid detur tibi et quid adponatur tibi ad linguam dolosam (Liber Psalmorum 119, 3)
heu mihi quia incolatus meus prolongatus est habitavi cum habitationibus Cedar (Liber Psalmorum 119, 5)