Znaleziono 12207 Wyniki dla: Qui
numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit (Liber Iob 6, 5)
aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem (Liber Iob 6, 6)
quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus (Liber Iob 6, 8)
et qui cœpit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me (Liber Iob 6, 9)
quæ est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam (Liber Iob 6, 11)
qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit (Liber Iob 6, 14)
fratres mei præterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus (Liber Iob 6, 15)
qui timent pruinam inruet super eos nix (Liber Iob 6, 16)
confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt (Liber Iob 6, 20)
numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi (Liber Iob 6, 22)
docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me (Liber Iob 6, 24)
quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere (Liber Iob 6, 25)