Znaleziono 12207 Wyniki dla: Qui
constituitque diem sollemnem in mense octavo quintadecima die mensis in similitudinem sollemnitatis quæ celebratur in Juda et ascendens altare similiter fecit in Bethel ut immolaret vitulis quos fabricatus erat constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quæ fecerat (Liber I Regum 12, 32)
et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel quintadecima die mensis octavi quem finxerat de corde suo et fecit sollemnitatem filiis Israël et ascendit super altare ut adoleret incensum (Liber I Regum 12, 33)
et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare altare hæc dicit Dominus ecce filius nascetur domui David Josias nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui nunc in te tura succendunt et ossa hominum incendet super te (Liber I Regum 13, 2)
deditque in die illa signum dicens hoc erit signum quod locutus est Dominus ecce altare scinditur et effunditur cinis qui in eo est (Liber I Regum 13, 3)
prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel ad quem venit filius suus et narravit ei omnia opera quæ fecerat vir Dei illa die in Bethel et verba quæ locutus fuerat ad regem et narraverunt patri suo (Liber I Regum 13, 11)
et dixit eis pater eorum per quam viam abiit ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei qui venerat de Juda (Liber I Regum 13, 12)
et ait filiis suis sternite mihi asinum qui cum stravissent ascendit (Liber I Regum 13, 13)
et abiit post virum Dei et invenit eum sedentem subtus terebinthum et ait illi tune es vir Dei qui venisti de Juda respondit ille ego sum (Liber I Regum 13, 14)
qui ait non possum reverti neque venire tecum nec comedam panem nec bibam aquam in loco isto (Liber I Regum 13, 16)
quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini dicens non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam qua jeris (Liber I Regum 13, 17)
qui ait illi et ego propheta sum similis tui et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens reduc eum tecum in domum tuam et comedat panem et bibat aquam fefellit eum (Liber I Regum 13, 18)
cumque sederent ad mensam factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum (Liber I Regum 13, 20)