Znaleziono 12207 Wyniki dla: Qui
venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris (Liber Deuteronomii 14, 29)
quæ hoc ordine celebrabitur cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo repetere non poterit quia annus remissionis est Domini (Liber Deuteronomii 15, 2)
si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuæ in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes manum (Liber Deuteronomii 15, 7)
sed dabis ei nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quæ manum miseris (Liber Deuteronomii 15, 10)
non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ idcirco ego præcipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi qui tecum versatur in terra (Liber Deuteronomii 15, 11)
sed dabis viaticum de gregibus et de area et torculari tuo quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi (Liber Deuteronomii 15, 14)
de primogenitis quæ nascuntur in armentis et ovibus tuis quicquid sexus est masculini sanctificabis Domino Deo tuo non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium (Liber Deuteronomii 15, 19)
sex diebus comedes azyma et in die septimo quia collecta est Domini Dei tui non facies opus (Liber Deuteronomii 16, 8)
et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen ejus ibi (Liber Deuteronomii 16, 11)
et epulaberis in festivitate tua tu et filius tuus et filia et servus tuus et ancilla Levites quoque et advena et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt (Liber Deuteronomii 16, 14)
sed offeret unusquisque secundum quod habuerit juxta benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei (Liber Deuteronomii 16, 17)
nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excæcant oculos sapientium et mutant verba justorum (Liber Deuteronomii 16, 19)