Mosaico decorativo

Znaleziono 12207 Wyniki dla: Qui

  • non timebis eos quia Dominus Deus tuus in medio tui est Deus magnus et terribilis (Liber Deuteronomii 7, 21)

  • sculptilia eorum igne conbures non concupisces argentum et aurum de quibus facta sunt neque adsumes ex eis tibi quicquam ne offendas propter ea quia abominatio est Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 7, 25)

  • nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam ne fias anathema sicut et illud est quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis quia anathema est (Liber Deuteronomii 7, 26)

  • ut recogites in corde tuo quia sicut erudit homo filium suum sic Dominus Deus tuus erudivit te (Liber Deuteronomii 8, 5)

  • elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Ægypti de domo servitutis (Liber Deuteronomii 8, 14)

  • et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nullæ omnino aquæ qui eduxit rivos de petra durissima (Liber Deuteronomii 8, 15)

  • populum magnum atque sublimem filios Enacim quos ipse vidisti et audisti quibus nullus potest ex adverso resistere (Liber Deuteronomii 9, 2)

  • scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans atque consumens qui conterat eos et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter sicut locutus est tibi (Liber Deuteronomii 9, 3)

  • neque enim propter justitias tuas et æquitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illæ egerunt impie te intrœunte deletæ sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub juramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Jacob (Liber Deuteronomii 9, 5)

  • dixitque mihi surge et descende hinc cito quia populus tuus quos eduxisti de Ægypto deseruerunt velociter viam quam demonstrasti eis feceruntque sibi conflatile (Liber Deuteronomii 9, 12)

  • peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens projeci in torrentem qui de monte descendit (Liber Deuteronomii 9, 21)

  • et jacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus quibus eum suppliciter deprecabar ne deleret vos ut fuerat comminatus (Liber Deuteronomii 9, 25)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina