Mosaico decorativo

Znaleziono 1200 Wyniki dla: Qui Terra Electus

  • quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis hæc omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra (Liber Ieremiae 5, 19)

  • stupor et mirabilia facta sunt in terra (Liber Ieremiae 5, 30)

  • audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum cogitationum ejus quia verba mea non audierunt et legem meam projecerunt (Liber Ieremiae 6, 19)

  • ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimæ vestræ non placuerunt mihi (Liber Ieremiae 6, 20)

  • hæc dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terræ (Liber Ieremiae 6, 22)

  • habitabo vobiscum in loco isto in terra quam dedi patribus vestris a sæculo usque in sæculum (Liber Ieremiae 7, 7)

  • quia non sum locutus cum patribus vestris et non præcepi eis in die qua eduxi eos de terra Ægypti de verbo holocaustomatum et victimarum (Liber Ieremiae 7, 22)

  • a die qua egressi sunt patres eorum de terra Ægypti usque ad diem hanc et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem consurgens diluculo et mittens (Liber Ieremiae 7, 25)

  • et quiescere faciam de urbibus Juda et de plateis Hierusalem vocem gaudii et vocem lætitiæ vocem sponsi et vocem sponsæ in desolatione enim erit terra (Liber Ieremiae 7, 34)

  • a Dan auditus est fremitus equorum ejus a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra et venerunt et devoraverunt terram et plenitudinem ejus urbem et habitatores ejus (Liber Ieremiae 8, 16)

  • ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua numquid Dominus non est in Sion aut rex ejus non est in ea quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis (Liber Ieremiae 8, 19)

  • et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt dicit Dominus (Liber Ieremiae 9, 3)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina