Znaleziono 1200 Wyniki dla: Qui Terra Electus
interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua (Liber I Maccabaeorum 10, 72)
et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum ejus (Liber I Maccabaeorum 11, 38)
et sedit Demetrius rex in sede regni sui et siluit terra in conspectu ejus (Liber I Maccabaeorum 11, 52)
et regnavit loco ejus et inposuit sibi diadema Asiæ et fecit plagam magnam in terra (Liber I Maccabaeorum 13, 32)
et siluit terra Juda omnibus diebus Simonis et quæsivit bona genti suæ et placuit illis potestas ejus et gloria ejus omnibus diebus (Liber I Maccabaeorum 14, 4)
et unusquisque colebat terram suam cum pace et terra dabat fructus suos et ligna camporum fructum suum (Liber I Maccabaeorum 14, 8)
cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra (Liber I Maccabaeorum 15, 9)
et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi (Liber I Maccabaeorum 15, 14)
regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Judæi scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis ex quo recessit Jason a sancta terra et a regno (Liber II Maccabaeorum 1, 7)
sed nec ista sufficiunt ausus est intrare templum universa terra sanctius Menelao ductore qui legum et patriæ fuit proditor (Liber II Maccabaeorum 5, 15)
Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis præcincti (Liber II Maccabaeorum 10, 25)
audito itaque Judæi Nicanoris adventu et conventu nationum conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit eum in æternum custodiret quique suam portionem signis evidentibus protegit (Liber II Maccabaeorum 14, 15)