Znaleziono 4930 Wyniki dla: Pugna Autem Josaphat
gaudeo autem in præsentia Stephanæ et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt (Epistula I ad Corinthios 16, 17)
sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quæ operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimur (Epistula II ad Corinthios 1, 6)
nam gloria nostra hæc est testimonium conscientiæ nostræ quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos (Epistula II ad Corinthios 1, 12)
non enim alia scribimus vobis quam quæ legistis et cognoscitis spero autem quod usque in finem cognoscetis (Epistula II ad Corinthios 1, 13)
fidelis autem Deus quia sermo noster qui fit apud vos non est in illo est et non (Epistula II ad Corinthios 1, 18)
qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus (Epistula II ad Corinthios 1, 21)
ego autem testem Deum invoco in animam meam quod parcens vobis non veni ultra Corinthum (Epistula II ad Corinthios 1, 23)
statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos (Epistula II ad Corinthios 2, 1)
si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos (Epistula II ad Corinthios 2, 5)
cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi (Epistula II ad Corinthios 2, 10)
cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino (Epistula II ad Corinthios 2, 12)
Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Jesu et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco (Epistula II ad Corinthios 2, 14)