Znaleziono 4890 Wyniki dla: Pugna Autem Asor
audivit Ahias sonitum pedum ejus intrœuntis per ostium et ait ingredere uxor Hieroboam quare aliam esse te simulas ego autem missus sum ad te durus nuntius (Liber I Regum 14, 6)
sed operatus es male super omnes qui fuerunt ante te et fecisti tibi deos alienos et conflatiles ut me ad iracundiam provocares me autem projecisti post corpus tuum (Liber I Regum 14, 9)
qui mortui fuerint de Hieroboam in civitate comedent eos canes qui autem mortui fuerint in agro vorabunt eos aves cæli quia Dominus locutus est (Liber I Regum 14, 11)
constituet autem sibi Dominus regem super Israël qui percutiat domum Hieroboam in hac die et in hoc tempore (Liber I Regum 14, 14)
reliqua autem verborum Hieroboam quomodo pugnaverit et quomodo regnaverit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 14, 19)
dies autem quibus regnavit Hieroboam viginti duo anni sunt et dormivit cum patribus suis regnavitque Nadab filius ejus pro eo (Liber I Regum 14, 20)
porro Roboam filius Salomonis regnavit in Juda quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare cœpisset et decem et septem annis regnavit in Hierusalem civitatem quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israël nomen autem matris ejus Naama Ammanites (Liber I Regum 14, 21)
in quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac rex Ægypti in Hierusalem (Liber I Regum 14, 25)
reliqua autem sermonum Roboam et omnium quæ fecit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda (Liber I Regum 14, 29)
dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David nomen autem matris ejus Naama Ammanites et regnavit Abiam filius ejus pro eo (Liber I Regum 14, 31)
reliqua autem sermonum Abiam et omnia quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda fuitque prœlium inter Abiam et inter Hieroboam (Liber I Regum 15, 7)
excelsa autem non abstulit verumtamen cor Asa perfectum erat cum Deo cunctis diebus suis (Liber I Regum 15, 14)