Znaleziono 4890 Wyniki dla: Pugna Autem Asor
dixit autem rex ad Ethai Gettheum cur venis nobiscum revertere et habita cum rege quia peregrinus es et egressus de loco tuo (Liber II Samuelis 15, 19)
heri venisti et hodie inpelleris nobiscum egredi ego autem vadam quo iturus sum revertere et reduc tecum fratres tuos ostendisti gratiam et fidem (Liber II Samuelis 15, 20)
venit autem et Sadoc et universi Levitæ cum eo portantes arcam fœderis Dei et deposuerunt arcam Dei et ascendit Abiathar donec expletus est omnis populus qui egressus fuerat de civitate (Liber II Samuelis 15, 24)
si autem dixerit non places præsto sum faciat quod bonum est coram se (Liber II Samuelis 15, 26)
nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quæso consilium Ahitofel Domine (Liber II Samuelis 15, 31)
si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom servus tuus sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus dissipabis consilium Ahitofel (Liber II Samuelis 15, 34)
habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes et omne verbum quodcumque audieris de domo regis indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus (Liber II Samuelis 15, 35)
sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas Sadoc et Jonathan Abiathar et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis (Liber II Samuelis 15, 36)
et dixit rex Sibæ quid sibi volunt hæc responditque Siba asini domestici regis ut sedeant et panes et palatæ ad vescendum pueris tuis vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto (Liber II Samuelis 16, 2)
mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David omnis autem populus et universi bellatores a dextro et sinistro latere regis incedebant (Liber II Samuelis 16, 6)
ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi egredere egredere vir sanguinum et vir Belial (Liber II Samuelis 16, 7)
dixit autem Abisai filius Sarviæ regi quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi vadam et amputabo caput ejus (Liber II Samuelis 16, 9)