Mosaico decorativo

Znaleziono 4890 Wyniki dla: Pugna Autem Asor

  • respondens autem Dœc Idumeus qui adsistebat et erat primus inter servos Saul vidi inquit filium Isai in Nobe apud Ahimelech filium Achitob (Liber I Samuelis 22, 9)

  • et ait rex emissariis qui circumstabant eum convertimini et interficite sacerdotes Domini nam manus eorum cum David est scientes quod fugisset non indicaverunt mihi noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini (Liber I Samuelis 22, 17)

  • Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii viros et mulieres parvulos et lactantes bovem et asinum et ovem in ore gladii (Liber I Samuelis 22, 19)

  • evadens autem unus filius Ahimelech filii Achitob cujus nomen erat Abiathar fugit ad David (Liber I Samuelis 22, 20)

  • nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila et ait Saul tradidit eum Deus in manus meas conclususque est introgressus urbem in qua portæ et seræ (Liber I Samuelis 23, 7)

  • morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte solitudinis Ziph quærebat tamen eum Saul cunctis diebus et non tradidit eum Deus in manus ejus (Liber I Samuelis 23, 14)

  • percussit igitur uterque fœdus coram Domino mansitque David in silva Jonathas autem reversus est in domum suam (Liber I Samuelis 23, 18)

  • ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvæ in colle Achilæ quæ est ad dexteram deserti (Liber I Samuelis 23, 19)

  • nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis (Liber I Samuelis 23, 20)

  • at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul David autem et viri ejus erant in deserto Maon in campestribus ad dextram Jesimuth (Liber I Samuelis 23, 24)

  • et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera porro David desperabat se posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri ejus in modum coronæ cingebant David et viros ejus ut caperent eos (Liber I Samuelis 23, 26)

  • surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens domine mi rex et respexit Saul post se et inclinans se David pronus in terram adoravit (Liber I Samuelis 24, 9)


"Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia". São Padre Pio de Pietrelcina