Znaleziono 4890 Wyniki dla: Pugna Autem Asor
dixit autem Samuhel ad universum Israël ecce audivi vocem vestram juxta omnia quæ locuti estis ad me et constitui super vos regem (Liber I Samuelis 12, 1)
et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce præsto sum (Liber I Samuelis 12, 2)
qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisaræ magistri militiæ Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab et pugnaverunt adversum eos (Liber I Samuelis 12, 9)
postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi (Liber I Samuelis 12, 10)
videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester regnaret in vobis (Liber I Samuelis 12, 12)
si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros (Liber I Samuelis 12, 15)
dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro (Liber I Samuelis 12, 20)
absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam (Liber I Samuelis 12, 23)
filius unius anni Saul cum regnare cœpisset duobus autem annis regnavit super Israël (Liber I Samuelis 13, 1)
et elegit sibi Saul tria milia de Israël et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum Jonathan in Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua (Liber I Samuelis 13, 2)
Hebræi autem transierunt Jordanem terram Gad et Galaad cumque adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus est qui sequebatur eum (Liber I Samuelis 13, 7)
surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos viros (Liber I Samuelis 13, 15)