Znaleziono 4890 Wyniki dla: Pugna Autem Asor
cœperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Cæsari et dicentem se Christum regem esse (Evangelium secundum Lucam 23, 2)
Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Judæorum at ille respondens ait tu dicis (Evangelium secundum Lucam 23, 3)
ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causæ in hoc homine (Evangelium secundum Lucam 23, 4)
Pilatus autem audiens Galilæam interrogavit si homo Galilæus esset (Evangelium secundum Lucam 23, 6)
Herodes autem viso Jesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri (Evangelium secundum Lucam 23, 8)
interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat (Evangelium secundum Lucam 23, 9)
sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum (Evangelium secundum Lucam 23, 11)
Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe (Evangelium secundum Lucam 23, 13)
necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum (Evangelium secundum Lucam 23, 17)
exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban (Evangelium secundum Lucam 23, 18)
iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Jesum (Evangelium secundum Lucam 23, 20)
ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam (Evangelium secundum Lucam 23, 22)