Mosaico decorativo

Znaleziono 4890 Wyniki dla: Pugna Autem Asor

  • et omnes profugi ejus cum universo agmine gladio cadent residui autem in omnem ventum dispergentur et scietis quia ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 17, 21)

  • si autem impius egerit pænitentiam ab omnibus peccatis suis quæ operatus est et custodierit universa præcepta mea et fecerit judicium et justitiam vita vivet non morietur (Prophetia Ezechielis 18, 21)

  • si autem averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes justitiæ ejus quas fecerat non recordabuntur in prævaricatione qua prævaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur (Prophetia Ezechielis 18, 24)

  • dixi autem ad filios eorum in solitudine in præceptis patrum vestrorum nolite incedere nec judicia eorum custodiatis nec in idolis eorum polluamini (Prophetia Ezechielis 20, 18)

  • averti autem manum meam et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in oculis earum (Prophetia Ezechielis 20, 22)

  • pro eo autem quod occidi in te justum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem (Prophetia Ezechielis 21, 4)

  • eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum et sabbatorum otium imitans ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum (Prophetia Ezechielis 21, 23)

  • tu autem profane impie dux Israël cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita (Prophetia Ezechielis 21, 25)

  • prophetæ autem ejus liniebant eos absque temperamento videntes vana et divinantes eis mendacium dicentes hæc dicit Dominus Deus cum Dominus non sit locutus (Prophetia Ezechielis 22, 28)

  • nomina autem earum Oolla major et Ooliba soror ejus et habui eas et pepererunt filios et filias porro earum nomina Samaria Oolla et Hierusalem Ooliba (Prophetia Ezechielis 23, 4)

  • et in Tafnis nigrescet dies cum contrivero ibi sceptra Ægypti et defecerit in ea superbia potentiæ ejus ipsam nubes operiet filiæ autem ejus in captivitatem ducentur (Prophetia Ezechielis 30, 18)

  • cum dedero terram Ægypti desolatam deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores ejus et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 32, 15)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina