Znaleziono 4770 Wyniki dla: Pro
atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus cæderentur nec erat ulla morientium requies ceciderunt atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa (Liber Iudicum 20, 43)
et sic factum est ut omnes qui ceciderant de Beniamin in diversis locis essent viginti quinque milia pugnatores ad bella promptissimi (Liber Iudicum 20, 46)
et magna nobis cura ingentique studio providendum est ne una tribus deleatur ex Israël (Liber Iudicum 21, 17)
cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere exite repente de vineis et rapite eas singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin (Liber Iudicum 21, 21)
profectæque sunt simul et venerunt in Bethleem quibus urbem ingressis velox apud cunctos fama percrebuit dicebantque mulieres hæc est illa Nœmi (Liber Ruth 1, 19)
reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israël ad quem venisti et sub cujus confugisti alas (Liber Ruth 2, 12)
atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret præcepit autem Booz pueris suis dicens etiam si vobiscum metere voluerit ne prohibeatis eam (Liber Ruth 2, 15)
et de vestris quoque manipulis proicite de industria et remanere permittite ut absque rubore colligat et colligentem nemo corripiat (Liber Ruth 2, 16)
quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui suæ insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui quo saturata fuerat (Liber Ruth 2, 18)
cui respondit Nœmi benedictus sit a Domino quoniam eandem gratiam quam præbuerat vivis servavit et mortuis rursumque propinquus ait noster est homo (Liber Ruth 2, 20)
postquam autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea filia mi quæram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi (Liber Ruth 3, 1)
Booz iste cujus puellis in agro juncta es propinquus est noster et hac nocte aream hordei ventilat (Liber Ruth 3, 2)