Znaleziono 2807 Wyniki dla: Populus Israel
feceruntque ita filii Israël et ejecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi (Liber Numeri 5, 4)
loquere ad filios Israël vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quæ solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint (Liber Numeri 5, 6)
omnes quoque primitiæ quas offerunt filii Israël ad sacerdotem pertinent (Liber Numeri 5, 9)
loquere ad filios Israël et dices ad eos vir cujus uxor erraverit maritumque contemnens (Liber Numeri 5, 12)
loquere ad filios Israël et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare (Liber Numeri 6, 2)
loquere Aaron et filiis ejus sic benedicetis filiis Israël et dicetis eis (Liber Numeri 6, 23)
invocabunt nomen meum super filios Israël et ego benedicam eis (Liber Numeri 6, 27)
obtulerunt principes Israël et capita familiarum qui erant per singulas tribus præfecti eorum qui numerati fuerant (Liber Numeri 7, 2)
hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialæ argenteæ duodecim mortariola aurea duodecim (Liber Numeri 7, 84)
tolle Levitas de medio filiorum Israël et purificabis eos (Liber Numeri 8, 6)
et adplicabis Levitas coram tabernaculo fœderis convocata omni multitudine filiorum Israël (Liber Numeri 8, 9)
cumque Levitæ fuerint coram Domino ponent filii Israël manus suas super eos (Liber Numeri 8, 10)
