Znaleziono 2807 Wyniki dla: Populus Israel
et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Juda et fecerunt plagam magnam in Israël (Liber I Maccabaeorum 7, 22)
et vidit Judas omnia mala quæ fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israël plus multo quam gentes (Liber I Maccabaeorum 7, 23)
et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israël et mandavit ei evertere populum (Liber I Maccabaeorum 7, 26)
et lætatus est populus valde et egerunt diem illam in lætitia magna (Liber I Maccabaeorum 7, 48)
et ut auferrent ab eis jugum Græcorum quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israël (Liber I Maccabaeorum 8, 18)
Judas Macchabeus et fratres ejus et populus Judæorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribi nos socios et amicos vestros (Liber I Maccabaeorum 8, 20)
et fleverunt eum omnis populus Israël planctu magno et lugebant dies multos (Liber I Maccabaeorum 9, 20)
et dixerunt quomodo cecidit potens qui salvum faciebat Israël (Liber I Maccabaeorum 9, 21)
et factum est post obitum Judæ emerserunt iniqui in omnibus finibus Israël et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem (Liber I Maccabaeorum 9, 23)
et facta est tribulatio magna in Israël qualis non fuit ex qua die non est visus propheta in Israël (Liber I Maccabaeorum 9, 27)
et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in Israël (Liber I Maccabaeorum 9, 51)
et cessavit gladius ex Israël et habitavit Jonathas in Machemas et cœpit Jonathas ibi judicare populum et exterminavit impios ex Israël (Liber I Maccabaeorum 9, 73)