Znaleziono 1208 Wyniki dla: Pater Et Filius
surrexit autem Balac filius Sepphor rex Moab et pugnavit contra Israhelem misitque et vocavit Balaam filium Beor ut malediceret vobis (Liber Iosue 24, 9)
et post hæc mortuus est Josue filius Nun servus Domini centum decem annorum (Liber Iosue 24, 29)
Eleazar quoque filius Aaron mortuus est et sepelierunt eum in Gaab Finees filii ejus quæ data est ei in monte Ephraim (Liber Iosue 24, 33)
cumque cepisset eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb minor dedit ei filiam suam coniugem (Liber Iudicum 1, 13)
mortuus est autem Josue filius Nun famulus Domini centum et decem annorum (Liber Iudicum 2, 8)
quievitque terra quadraginta annis et mortuus est Othonihel filius Cenez (Liber Iudicum 3, 11)
post hunc fuit Samgar filius Anath qui percussit de Philisthim sescentos viros vomere et ipse quoque defendit Israël (Liber Iudicum 3, 31)
nuntiatumque est Sisaræ quod ascendisset Barac filius Abinœm in montem Thabor (Liber Iudicum 4, 12)
cecineruntque Debbora et Barac filius Abinœm in die illo dicentes (Liber Iudicum 5, 1)
venit autem angelus Domini et sedit sub quercu quæ erat in Ephra et pertinebat ad Joas patrem familiæ Ezri cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut fugeret Madian (Liber Iudicum 6, 11)
dixeruntque ad invicem quis hoc fecit cumque perquirerent auctorem facti dictum est Gedeon filius Joas fecit hæc omnia (Liber Iudicum 6, 29)
dixitque ad Zebee et Salmana quales fuerunt viri quos occidistis in Thabor qui responderunt similes tui et unus ex eis quasi filius regis (Liber Iudicum 8, 18)