Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó
hæc autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Jesu dicens sic respondes pontifici (Evangelium secundum Ioannem 18, 22)
respondit ei Jesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me cædis (Evangelium secundum Ioannem 18, 23)
et misit eum Annas ligatum ad Cajaphan pontificem (Evangelium secundum Ioannem 18, 24)
dicit unus ex servis pontificis cognatus ejus cujus abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo (Evangelium secundum Ioannem 18, 26)
responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum (Evangelium secundum Ioannem 18, 30)
et respondit Jesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me (Evangelium secundum Ioannem 18, 34)
respondit Pilatus numquid ego Judæus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti (Evangelium secundum Ioannem 18, 35)
respondit Jesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Judæis nunc autem meum regnum non est hinc (Evangelium secundum Ioannem 18, 36)
dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Jesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem (Evangelium secundum Ioannem 18, 37)
et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti ejus et veste purpurea circumdederunt eum (Evangelium secundum Ioannem 19, 2)
cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam (Evangelium secundum Ioannem 19, 6)
responderunt ei Judæi nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit (Evangelium secundum Ioannem 19, 7)