Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó
adhuc ipso loquente ecce Judas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi (Evangelium secundum Matthaeum 26, 47)
an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 53)
quomodo ergo implebuntur scripturæ quia sic oportet fieri (Evangelium secundum Matthaeum 26, 54)
et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum ædificare illud (Evangelium secundum Matthaeum 26, 61)
et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quæ isti adversum te testificantur (Evangelium secundum Matthaeum 26, 62)
quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis (Evangelium secundum Matthaeum 26, 66)
et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit (Evangelium secundum Matthaeum 26, 73)
mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum ut eum morti traderent (Evangelium secundum Matthaeum 27, 1)
et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato præsidi (Evangelium secundum Matthaeum 27, 2)
et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit (Evangelium secundum Matthaeum 27, 12)
et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur præses vehementer (Evangelium secundum Matthaeum 27, 14)
per diem autem sollemnem consueverat præses dimittere populo unum vinctum quem voluissent (Evangelium secundum Matthaeum 27, 15)