Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó
audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo ejus et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo (Prophetia Michaeae 1, 2)
et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea et detraham in vallem lapides ejus et fundamenta ejus revelabo (Prophetia Michaeae 1, 6)
et omnia sculptilia ejus concidentur et omnes mercedes ejus conburentur igni et omnia idola ejus ponam in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur (Prophetia Michaeae 1, 7)
super hoc plangam et ululabo vadam spoliatus et nudus faciam planctum velut draconum et luctum quasi strutionum (Prophetia Michaeae 1, 8)
quia desperata est plaga ejus quia venit usque ad Judam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 9)
quia infirmata est in bonum quæ habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 12)
tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiæ Sion quia in te inventa sunt scelera Israël (Prophetia Michaeae 1, 13)
in die illa sumetur super vos parabola et cantabitur canticum cum suavitate dicentium depopulatione vastati sumus pars populi mei commutata est quomodo recedet a me cum revertatur qui regiones nostras dividat (Prophetia Michaeae 2, 4)
et e contrario populus meus in adversarium consurrexit desuper tunica pallium sustulistis eos qui transiebant simpliciter convertistis in bellum (Prophetia Michaeae 2, 8)
mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum (Prophetia Michaeae 2, 9)
utinam non essem vir habens spiritum et mendacium potius loquerer stillabo tibi in vinum et in ebrietatem et erit super quem stillatur populus iste (Prophetia Michaeae 2, 11)
congregatione congregabo Jacob totum te in unum conducam reliquias Israël pariter ponam illum quasi gregem in ovili quasi pecus in medio caularum tumultuabuntur a multitudine hominum (Prophetia Michaeae 2, 12)