Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó
a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet (Prophetia Ioel 1, 15)
conputruerunt jumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatæ sunt apothecæ quoniam confusum est triticum (Prophetia Ioel 1, 17)
dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis (Prophetia Ioel 2, 2)
ante faciem ejus ignis vorans et post eum exurens flamma quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eum (Prophetia Ioel 2, 3)
sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam velut populus fortis præparatus ad prœlium (Prophetia Ioel 2, 5)
a facie ejus cruciabuntur populi omnes vultus redigentur in ollam (Prophetia Ioel 2, 6)
quis scit si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem sacrificium et libamen Domino Deo nostro (Prophetia Ioel 2, 14)
congregate populum sanctificate ecclesiam coadunate senes congregate parvulos et sugentes ubera egrediatur sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suo (Prophetia Ioel 2, 16)
inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus eorum (Prophetia Ioel 2, 17)
zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo (Prophetia Ioel 2, 18)
et respondit Dominus et dixit populo suo ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum et replebimini eo et non dabo vos ultra obprobrium in gentibus (Prophetia Ioel 2, 19)
et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia et non confundetur populus meus in sempiternum (Prophetia Ioel 2, 26)