Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó
et corrumpam vineam ejus et ficum ejus de quibus dixit mercedes hæ meæ sunt quas dederunt mihi amatores mei et ponam eam in saltu et comedet illam bestia agri (Prophetia Osee 2, 12)
et visitabo super eam dies Baalim quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos et mei obliviscebatur dicit Dominus (Prophetia Osee 2, 13)
et sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in justitia et judicio et in misericordia et miserationibus (Prophetia Osee 2, 19)
et sponsabo te mihi in fide et scies quia ego Dominus (Prophetia Osee 2, 20)
et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet Dominus meus es tu (Prophetia Osee 2, 24)
et post hæc revertentur filii Israël et quærent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum ejus in novissimo dierum (Prophetia Osee 3, 5)
verumtamen unusquisque non judicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti (Prophetia Osee 4, 4)
conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego (Prophetia Osee 4, 6)
peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum (Prophetia Osee 4, 8)
et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias ejus et cogitationes ejus reddam ei (Prophetia Osee 4, 9)
populus meus in ligno suo interrogavit et baculus ejus adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo (Prophetia Osee 4, 12)
super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra ejus ideo fornicabuntur filiæ vestræ et sponsæ vestræ adulteræ erunt (Prophetia Osee 4, 13)