Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó
Tunc congregati sunt satrapæ, magistratus, et iudices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor rex. stabant autem in conspectu statuæ, quam posuerat Nabuchodonosor rex (Prophetia Danielis 3, 3)
et præco clamabat valenter Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis (Prophetia Danielis 3, 4)
Post hæc igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et omnis generis musicorum cadentes omnes populi, tribus, et linguæ adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex. (Prophetia Danielis 3, 7)
Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldæi accusaverunt Iudæos (Prophetia Danielis 3, 8)
tu rex posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream (Prophetia Danielis 3, 10)
Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor Non oportet nos de hac re respondere tibi. (Prophetia Danielis 3, 16)
Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. (Prophetia Danielis 3, 17)
nam iussio regis urgebat fornax autem succensa erat nimis. Porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis. (Prophetia Danielis 3, 22)
Et nunc non possumus aperire os confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his, qui colunt te. (Prophetia Danielis 3, 33)
quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caëli, et sicut arenam, quæ est in littore maris (Prophetia Danielis 3, 36)
Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te, (Prophetia Danielis 3, 38)
ut possimus invenire misericordiam tuam sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur. (Prophetia Danielis 3, 39)