Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó
a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam (Liber Proverbiorum 20, 24)
ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare (Liber Proverbiorum 20, 25)
inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem cor ad doctrinam meam (Liber Proverbiorum 22, 17)
ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis respondere ex his illi qui misit te (Liber Proverbiorum 22, 21)
non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta (Liber Proverbiorum 22, 22)
ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui (Liber Proverbiorum 22, 28)
quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quæ posita sunt ante faciem tuam (Liber Proverbiorum 23, 1)
et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam (Liber Proverbiorum 23, 2)
noli laborare ut diteris sed prudentiæ tuæ pone modum (Liber Proverbiorum 23, 4)
ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilæ et avolabunt in cælum (Liber Proverbiorum 23, 5)
noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt (Liber Proverbiorum 23, 20)
quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio (Liber Proverbiorum 23, 21)