Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó
et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Jacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus (Liber Exodus 6, 8)
respondit Moses coram Domino ecce filii Israël non me audiunt et quomodo audiet me Pharao præsertim cum sim incircumcisus labiis (Liber Exodus 6, 12)
et non audiet vos inmittamque manum meam super Ægyptum et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima (Liber Exodus 7, 4)
dixit autem Dominus ad Mosen ingravatum est cor Pharaonis non vult dimittere populum (Liber Exodus 7, 14)
dicesque ad eum Dominus Deus Hebræorum misit me ad te dicens dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto et usque ad præsens audire noluisti (Liber Exodus 7, 16)
et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis et fuit sanguis in tota terra Ægypti (Liber Exodus 7, 21)
avertitque se et ingressus est domum suam nec adposuit cor etiam hac vice (Liber Exodus 7, 23)
foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent non enim poterant bibere de aqua fluminis (Liber Exodus 7, 24)
impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium (Liber Exodus 7, 25)
dixitque Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao et dices ad eum hæc dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 8, 1)
et ebulliet fluvius ranas quæ ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum (Liber Exodus 8, 3)
et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt ranæ (Liber Exodus 8, 4)