Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó
cumque adpositus esset contra Judæos misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus præcipiens ei omnes perfectæ ætatis interficere mulieres ac juvenes vendere (Liber II Maccabaeorum 5, 24)
sed non post multum temporis misit rex senem quendam antiochenum qui conpelleret Judæos ut se transferrent a patriis et Dei legibus (Liber II Maccabaeorum 6, 1)
alii vero ad proximas cœuntes speluncas et latenter sabbati diem celebrantes cum indicati essent Philippo flammis succensi sunt eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre (Liber II Maccabaeorum 6, 11)
etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere sed statim ultiones adhibere magni beneficii est indicium (Liber II Maccabaeorum 6, 13)
propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet corripiens vero in adversis populum suum non derelinquit (Liber II Maccabaeorum 6, 16)
igitur Eleazarus de primoribus scribarum vir ætate provectus et vultu decorus aperto ore hians conpellebatur carnem porcinam manducare (Liber II Maccabaeorum 6, 18)
intuens autem quemadmodum oportet accedere patienter sustinens destinavit non admittere inlicita propter vitæ amorem (Liber II Maccabaeorum 6, 20)
at ille cogitationem cepit ætatis ac senectutis suæ eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a puero optimæ conversationis et secundum sanctæ et a Deo conditæ legis constituta respondit cito dicens præmitti se velle in infernum (Liber II Maccabaeorum 6, 23)
nam et si in præsenti tempore suppliciis hominum eripiar sed manus Omnipotentis neque vivens neque defunctus effugiam (Liber II Maccabaeorum 6, 26)
sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit Domine qui habes sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte possim liberari duros corporis sustineo dolores secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior (Liber II Maccabaeorum 6, 30)
contigit autem et septem fratres cum matre adprehensos conpelli a rege contra fas ad carnes porcinas flagris et taureis cruciatos (Liber II Maccabaeorum 7, 1)
mortuo itaque primo illo hoc modo sequentem deducebant ad inludendum et cute capitis ejus cum capillis detracta interrogabant si manducaret priusquam toto corpore per membra singula puniretur (Liber II Maccabaeorum 7, 7)