Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó
et nunc bene facietis respondentes nobis ad hæc (Liber I Maccabaeorum 12, 18)
sed et nos rescripsimus vobis pecora nostra et possessiones nostræ vestræ sunt et vestra nostra mandavimus itaque hæc nuntiari vobis (Liber I Maccabaeorum 12, 23)
cum occidisset autem sol præcepit Jonathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte et posuit custodes per circuitum castrorum (Liber I Maccabaeorum 12, 27)
et divertit Jonathas ad Arabas qui vocantur Zabadei et percussit eos et accepit spolia eorum (Liber I Maccabaeorum 12, 31)
audivit enim quod vellent præsidium tradere partibus Demetrii et posuit ibi custodes ut custodirent eam (Liber I Maccabaeorum 12, 34)
et reversus est Jonathas et convocavit seniores populi et cogitavit cum eis ædificare præsidia in Judæa (Liber I Maccabaeorum 12, 35)
et Simon ædificavit Adiada in Sephela et munivit eam et inposuit portas et seras (Liber I Maccabaeorum 12, 38)
et dixit Jonathæ ut quid vexasti universum populum cum bellum nobis non sit (Liber I Maccabaeorum 12, 44)
et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua præsidia et exercitum et universos præpositos negotii et conversus abibo propterea enim veni (Liber I Maccabaeorum 12, 45)
ut intravit autem Jonathas Ptolomaidam cluserunt portas Ptolomenses et conprehenderunt eum et omnes qui cum eo intraverant gladio interfecerunt (Liber I Maccabaeorum 12, 48)
videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum (Liber I Maccabaeorum 13, 2)
et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis (Liber I Maccabaeorum 13, 5)