Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó
semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum (Liber Iob 21, 8)
quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum (Liber Iob 21, 15)
videbunt oculi ejus interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet (Liber Iob 21, 20)
quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum ejus dimidietur (Liber Iob 21, 21)
dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles (Liber Iob 21, 33)
quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati (Liber Iob 21, 34)
respondens autem Eliphaz Themanites dixit (Liber Iob 22, 1)
numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectæ fuerit scientiæ (Liber Iob 22, 2)
abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus (Liber Iob 22, 6)
in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam (Liber Iob 22, 8)
qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens æstimabant eum (Liber Iob 22, 17)
suscipe ex ore illius legem et pone sermones ejus in corde tuo (Liber Iob 22, 22)