Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó
ut non converteremur et irrita faceremus mandata tua neque matrimonia jungeremus cum populis abominationum istarum numquid iratus es nobis usque ad consummationem ne dimitteres nobis reliquias et salutem (Liber Esdrae 9, 14)
Domine Deus Israël justus tu quoniam derelicti sumus qui salvaremur sicut die hac ecce coram te sumus in delicto nostro non enim stari potest coram te super hoc (Liber Esdrae 9, 15)
sic ergo orante Ezra et inplorante eo et flente et jacente ante templum Dei collectus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virorum et mulierum puerorumque et flevit populus multo fletu (Liber Esdrae 10, 1)
et respondit Sechenia filius Jehihel de filiis Helam et dixit Ezræ nos prævaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terræ et nunc si est pænitentia Israël super hoc (Liber Esdrae 10, 2)
convenerunt igitur omnes viri Juda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis (Liber Esdrae 10, 9)
et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum et facite placitum ejus et separamini a populis terræ et ab uxoribus alienigenis (Liber Esdrae 10, 11)
et respondit universa multitudo dixitque voce magna juxta verbum tuum ad nos sic fiat (Liber Esdrae 10, 12)
verumtamen quia populus multus est et tempus pluviæ et non sustinemus stare foris et opus non est diei unius vel duorum vehementer quippe peccavimus in sermone isto (Liber Esdrae 10, 13)
constituantur principes in universa multitudine et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis et cum his seniores per civitatem et civitatem et judices ejus donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc (Liber Esdrae 10, 14)
et dixerunt mihi qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate ibi in provincia in adflictione magna sunt et in obprobrio et murus Hierusalem dissipatus est et portæ ejus conbustæ sunt igni (Liber Nehemiae 1, 3)
memento verbi quod mandasti Mosi famulo tuo dicens cum transgressi fueritis ego dispergam vos in populos (Liber Nehemiae 1, 8)
et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida (Liber Nehemiae 1, 10)