Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó
nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini quod possidet per filios David habetisque grandem populi multitudinem atque vitulos aureos quos fecit vobis Hieroboam in deos (Liber II Paralipomenon 13, 8)
et ejecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro in bubus et in arietibus septem fit sacerdos eorum qui non sunt dii (Liber II Paralipomenon 13, 9)
holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere et thymiama juxta legis præcepta confectum et proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos candelabrum aureum et lucernæ ejus ut accendantur semper ad vesperam nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis (Liber II Paralipomenon 13, 11)
respiciensque Judas vidit instare bellum ex adverso et post tergum et clamavit ad Dominum ac sacerdotes tubis canere cœperunt (Liber II Paralipomenon 13, 14)
percussit ergo eos Abia et populus ejus plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israël quingenta milia virorum fortium (Liber II Paralipomenon 13, 17)
humiliatique sunt filii Israël in tempore illo et vehementissime confortati filii Juda eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum (Liber II Paralipomenon 13, 18)
ædificavit quoque urbes munitas in Juda quia quietus erat et nulla temporibus ejus bella surrexerant pacem Domino largiente (Liber II Paralipomenon 14, 6)
dixit autem Judæ ædificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris donec a bellis quieta sunt omnia eo quod quæsierimus Dominum Deum patrum nostrorum et dederit nobis pacem per gyrum ædificaverunt igitur et nullum in extruendo inpedimentum fuit (Liber II Paralipomenon 14, 7)
habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Juda trecenta milia de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia omnes isti viri fortissimi (Liber II Paralipomenon 14, 8)
porro Asa perrexit obviam et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata quæ est juxta Maresa (Liber II Paralipomenon 14, 10)
et persecutus est eos Asa et populus qui cum eo erat usque Gerar et ruerunt Æthiopes usque ad internicionem quia Domino cædente contriti sunt et exercitu illius prœliante tulerunt ergo spolia multa (Liber II Paralipomenon 14, 13)
et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerare grandis quippe cunctos terror invaserat et diripuerunt urbes et multam prædam asportaverunt (Liber II Paralipomenon 14, 14)