Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó
factum est autem post verba hæc ægrotavit filius mulieris matris familiæ et erat languor fortis nimis ita ut non remaneret in eo halitus (Liber I Regum 17, 17)
et ait ad eam da mihi filium tuum tulitque eum de sinu illius et portavit in cenaculum ubi ipse manebat et posuit super lectulum suum (Liber I Regum 17, 19)
tulitque Helias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suæ et ait illi en vivit filius tuus (Liber I Regum 17, 23)
post dies multos verbum Domini factum est ad Heliam in anno tertio dicens vade et ostende te Ahab ut dem pluviam super faciem terræ (Liber I Regum 18, 1)
dixit ergo Ahab ad Abdiam vade in terram ad universos fontes aquarum et in cunctas valles si forte invenire possimus herbam et salvare equos et mulos et non penitus jumenta intereant (Liber I Regum 18, 5)
cui ille respondit ego vade dic domino tuo adest Helias (Liber I Regum 18, 8)
vivit Dominus Deus tuus non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens et respondentibus cunctis non est hic adiuravit regna singula et gentes eo quod minime repperireris (Liber I Regum 18, 10)
cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro ingressus nuntiabo Ahab et non inveniet te et interficiet me servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua (Liber I Regum 18, 12)
accedens autem Helias ad omnem populum ait usquequo claudicatis in duas partes si Dominus est Deus sequimini eum si autem Baal sequimini illum et non respondit ei populus verbum (Liber I Regum 18, 21)
et ait rursum Helias ad populum ego remansi propheta Domini solus prophetæ autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt (Liber I Regum 18, 22)
dentur nobis duo boves et illi eligant bovem unum et in frusta cædentes ponant super ligna ignem autem non subponant et ego faciam bovem alterum et inponam super ligna ignemque non subponam (Liber I Regum 18, 23)
invocate nomina deorum vestrorum et ego invocabo nomen Domini et deus qui exaudierit per ignem ipse sit Deus respondens omnis populus ait optima propositio (Liber I Regum 18, 24)