Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó
responditque rex Salomon et dixit matri suæ quare postulas Abisag Sunamitin Adoniæ postula ei et regnum ipse est enim frater meus major me et habet Abiathar sacerdotem et Joab filium Sarviæ (Liber I Regum 2, 22)
Abiathar quoque sacerdoti dixit rex vade in Anathot ad agrum tuum es quidem vir mortis sed hodie te non interficiam quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus (Liber I Regum 2, 26)
venit autem nuntius ad Joab quod Joab declinasset post Adoniam et post Absalom non declinasset fugit ergo Joab in tabernaculum Domini et adprehendit cornu altaris (Liber I Regum 2, 28)
venit Banajas ad tabernaculum Domini et dixit ei hæc dicit rex egredere qui ait non egrediar sed hic moriar renuntiavit Banajas regi sermonem dicens hæc locutus est Joab et hæc respondit mihi (Liber I Regum 2, 30)
et constituit rex Banajam filium Jojadæ pro eo super exercitum et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar (Liber I Regum 2, 35)
factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth nuntiatumque est Semei quod servi ejus essent in Geth (Liber I Regum 2, 39)
et mittens vocavit eum dixitque illi nonne testificatus sum tibi per Dominum et prædixi tibi quacumque die egressus jeris huc et illuc scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus sermo audivi (Liber I Regum 2, 42)
et tamen populus immolabat in excelsis non enim ædificatum erat templum nomini Domini usque in die illo (Liber I Regum 3, 2)
apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens postula quod vis ut dem tibi (Liber I Regum 3, 5)
et servus tuus in medio est populi quem elegisti populi infiniti qui numerari et supputari non potest præ multitudine (Liber I Regum 3, 8)
dabis ergo servo tuo cor docile ut judicare possit populum tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest judicare populum istum populum tuum hunc multum (Liber I Regum 3, 9)
placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem hujuscemodi postulasset (Liber I Regum 3, 10)