Mosaico decorativo

Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó

  • responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus (Liber Numeri 32, 31)

  • ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem (Liber Numeri 32, 32)

  • et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque inponentes vocabula urbibus quas extruxerant (Liber Numeri 32, 38)

  • porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore ejus (Liber Numeri 32, 39)

  • egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum (Liber Numeri 33, 14)

  • mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem (Liber Numeri 33, 53)

  • quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur (Liber Numeri 33, 54)

  • præcipe filiis Israël et dices ad eos cum ingressi fueritis terram Chanaan et in possessionem vobis sorte ceciderit his finibus terminabitur (Liber Numeri 34, 2)

  • porro ad septentrionalem plagam a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem Altissimum (Liber Numeri 34, 7)

  • præcepitque Moses filiis Israël dicens hæc erit terra quam possidebitis sorte et quam jussit dari Dominus novem tribubus et dimidiæ tribui (Liber Numeri 34, 13)

  • præcipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis (Liber Numeri 35, 2)

  • ipsæque urbes quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli juxta mensuram hereditatis suæ dabunt oppida Levitis (Liber Numeri 35, 8)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina