Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó
et quod pertimuissent eum Moabitæ et impetum ejus ferre non possent (Liber Numeri 22, 3)
dixit ad majores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab (Liber Numeri 22, 4)
misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Ægypto qui operuit superficiem terræ sedens contra me (Liber Numeri 22, 5)
veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris (Liber Numeri 22, 6)
ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum (Liber Numeri 22, 8)
respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me (Liber Numeri 22, 10)
dicens ecce populus qui egressus est de Ægypto operuit superficiem terræ veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum (Liber Numeri 22, 11)
dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est (Liber Numeri 22, 12)
paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti (Liber Numeri 22, 17)
respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar (Liber Numeri 22, 18)
obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus (Liber Numeri 22, 19)
et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit (Liber Numeri 22, 26)